De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
solitarium quippe hominem dominum nostrum Iesum Christum natum esse blasphemans hoc, quod ad dei postea honorem potestatemque peruenerit, humani meriti, non diuinae asseruit fuisse naturae, ac per hoc eum deitatem ipsam non ex proprietate unitae sibi diuinitatis semper habuisse, sed postea pro praemio laboris passionisque meruisse, cum utique dominum saluatoremque nostrum non deum natum, sed a deo blasphemaret adsumptum, confinis scilicet huic haeresi quae nunc extitit et quasi germana et consanguinea, quaeque tam Hebionitis quam his recentibus consentanea tempore quidem fuit inter utrosque media, sed utrisque tamen peruersitate coniuncta. sint quamuis eius nonnulla alia his, quae iam diximus, consimilia: sed longum est uniuersa memorare. neque enim nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem nouorum sumpsimus.