De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ita ergo etiam haereses in ecclesiis illius quam poearum commenta. finxerunt hydrae similitudinem gerunt. et istae enim aduersum nos linguis feralibus sibilant, et istae uirus letale iaciunt, et istae sectis capitibus renascuntur. sed quia resurgente morbo non debet cessare medicina, et quanto maior fuerit aegritudo, tanto instantior debet esse curatio, potens est dominus deus noster, ut, quod de morte hydrae illius gentilium falsitas finxit, hoc in ecclesiarum bellis ueritas peragat, et ignitus sancti spiritus gladius ita in extinguenda nonella haeresi omnes penitus medullas perniciosae generationis exurat, ut tandem prodigiosa fecunditas emorientibus uenis parere desistat.