Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Numquam enim quis alterius uitio lacessitus peccare conpellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat: nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione uisus in superficiem tunc fuisse productos.
Ideoque creator omnium deus, opificii sui curationem prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismet ipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec uitari eos, quos laesos a nobis uel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri iubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae uirtute conquiri: quae firme possessa sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem pacificos conseruare, ita, si parta non fuerit, ab his quoque, qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit iugiter dissidere. occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus iungimur deserere festinamus, in conuersatione humana deesse non poterunt: et idcirco tristitiae causas, ob quas a prioribus separamur, non euadimus, sed mutamus.
Procurandum itaque nobis est, ut nostra potius emenlare uitia et mores corrigere festinemus. quae procul dubio li fuerint emendata, non dicam cum hominibus, sed etiam cum feris ac beluis facillime nobis conueniet secundum illud, quod n libro beati Iob dicitur: bestiae enim ferae pacatae erunt [*]( 28] Iob 5, 23 (LXX). ) [*]( recondito L1 offessionum Gx causas om. Å 2 semenaria Å jmber G1 alluerit L appulerit Å geminam L conrumpunt Gl i V H 6 materiam HL delectorum A corde suo H 9 inoelerit H1 10 superficiem üιsüs tunc A 11 VI H opifici H 13 ralicetq. L1 14 praecipit H 18 oderant L si parta ÂG\': si parata 71LT separata H 20 desidere G desedere H1 21 festinemus G1Н1 14 VII H numerum om. G ita L 28 bisteae A ac fere H pacata HL1 )