Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Unde manifestissime conprobatur non semper nobis alio- rum uitio commotionum stimulos excitari, sed potius nostro, [*](4] II Cor. 6.16. I Cor. 3,16. 7] Caut 1,16 (LXX). ) [*]( 1 disceudit H descendet L in barbam in barba A ef. Conl XIIII, 14, 3 desceudet L 2 ora HL 3 cuius] huius H 4 fundamentum AL 6 sunt H1 cantica HL 7 cypressus GH1 coupressus Hx cupraussus L1 8 nostrorum HL huiuscemodi G (non S) 9 deliguntur G: deleguntur A diliguntur HLT flagrantiae AG1HL1 fraglantiae G2L2 10 inputrebilia H1 corruptibili uetustati HL 12 III H praecidentis W cedentis L 13 huiusdam H 14 earum Å quadam spe mente concepta (concepte H) GHLT: ape quae mente conoeperat A 15 excedisse Å etiam om. L exist. G\'H 16 suptilis A 17 depremimur A nec HL 19 adfabilitate GH: affab. rtU. quidquid G1H1: quicquid rell. compeecenti L 20 inoportunum H ac] et L 21 a nobis reddatur L grfltia HL responsionis WL 33 IIII H 24 stimolo L incitari A )
Numquam enim quis alterius uitio lacessitus peccare conpellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat: nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione uisus in superficiem tunc fuisse productos.
Ideoque creator omnium deus, opificii sui curationem prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismet ipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec uitari eos, quos laesos a nobis uel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri iubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae uirtute conquiri: quae firme possessa sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem pacificos conseruare, ita, si parta non fuerit, ab his quoque, qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit iugiter dissidere. occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus iungimur deserere festinamus, in conuersatione humana deesse non poterunt: et idcirco tristitiae causas, ob quas a prioribus separamur, non euadimus, sed mutamus.