Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Quinto nobis certamine edacis tristitiae stimuli retundendi sunt. quae si passim per singulos incursus incertos ac uarios casus obtinendi animam nostram habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat diuinae contemplationis intuitu ipsamque mentem ab uniuerso puritatis statu deiectam funditus labefactat ac deprimit: non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare. tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur et ad cuncta operationum uel religionis officia inpatientem et asperum reddit, omnique perdito salubri consilio et cordis constantia proturbata uelut amentem facit ei ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali.
Quamobrem non minore prospectu, si spiritalis agonis certamina legitime cupimus desudare, hic quoque nobis curandus est morbus. sicut enim tinea uestimento, et uermis ligno: ita tristitia uiri nocet cordi: satis euidenter ac proprie uim noxii huius ac perniciosi uitii spiritus diuinus expressit.
Uestimentum namque esu tinearum adtactum nullius pretii uel honesti usus poterit ulterius habere commercium, totidemque lignum uermibus exaratum non iam ad ornatum uel mediocris aedificii, sed ad conbustionem ignis merebitur deputari. ita igitur et anima, quae edacissimis tristitiae morsibus deuoratur, inutilis erit uel uestimento illi pontificali, quod unguentum spiritus sancti de caelo descendens prius in barbam Aaron, deinde in oram suam solere suscipere sancti Dauid uaticinio perhibetur, secundum illud: sicut unguentum [*](15] PrJu. 25, 20. 26] Ps. 133, 2. ) [*]( I I om. L edaces L1 2 cursus H et om. H 3 eassus H1 obtenendi H nostram] meamH habuerint L1 4 reparat H 6 depremit, AH1 orationis H 7 loctioueui LI 8 trauquillam H 9 relcgionis G1 10 asperam H2 reddet A 12 frangit H obruet A disperatione AG1H 13 tniuuri H 14 nobis quoque L 16 corde H1 17 uiti Hl 18 non distinguit H actactum L 19 preti H1 commertium GL 20 itidemque IPv 21 edlfici H1 combust. AL 24 ungentum A sci quifi do (ric) L discendens H1 25 aharon A oram] stolam Å 26 dad A uaticinatione H uaticinatio L illut A ungentum A )