Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ut puta significatione oris conlocutionem eius, quae in arcanos animae sensus solet clementer infundi, uel quod in patribus nostris atque prophetis idem locutus sit, agnoscamus. in oculis inmensitatem perspicaciae, qua uniuersa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae * nobis geruntur gerendaue sunt seu cogitantur lateat, scire possimus. manuum nuncupatione prouidentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus. brachium quoque uirtutis et gubernationis eius insignia, qua cuncta sustentat, moderatur ar regit, et ut de ceteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaeuitatem deitatis et antiquitatem significat, qua sine ullo principio est et ante omnia tempora creaturas excedit uniuersas?
ita igitur et de ira dei uel furore cum legimus, non ὰνθρωτοπαθω̄ς, id est secundum humilitatem [*]( 1 scilicet et A capitis ac naribus L 2 ac] et L pedibus AH 4 Uneamentis L menbrorum G et corpora ac A 5 dictum L1 G sit L 7 ut om. L1 secumdum G1 10 scribturarum A 11 blasfemia A 12 roabtari H mptibrorum G 13 efficatias H dei om. A 14 debimus W omitata H1 menbrorum G 15 nequeant L imitari G1 utpote Å 16 archanos G\'HL 17 adquae H profatis A 18 sic L1 occulis H perspicstiae HL quia H1 19 inlustrat∗∗ L 91 possumus L nuncupationem L1 24 inoderator H 25 aliut A 27 exoidit H uel] uel cum Lx furorPm A1 28 anopi∗o H ΑΝΘΡωΙΤΟΤΕωC L id est non H secondum humilitatem humanae perturbationis GHLT: humana passione A )