Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Interdum superbia uel inpatientia superati cum inconditos mores nostros atque inordinatos nolumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur, tamquam ibi nullis nos concitantibus ilico uirtutem patientiae reperturi, excusantes neglegentiam nostram causasque commotionis non nostra dicentes inpatientia, sed fratrum uitio generari: dumque in alios erroris nostri uergimus causas, numquam ad patientiae ae perfectionis calcem ualebimus peruenire.

Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae non est in alterius arbitrio conlocanda, quod nequaquam nostrae subiacet potestati, sed in nostra potius dicione consistat. itaque at non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ei nostra uirtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur.