Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Quarto quoque certamine est irae mortiferum uirus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. hac enim in nostris cordibus insidente et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante nec iudicium rectae discretionis adquirere nec honestae contemplationis intuitum nec maturitatem consilii possidere nec uitae participes nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac ueri luminis capaces poterimus exsistere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus.
nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione uideamur, quia ira in sinu insipientium requiescit., sed ne uitam quidem inmortalitatis consequi poterimus, quamuis prudentes uideamur definitione hominum iudicari, quia ira perdit etiam prudentes. nec iustitiae moderamina perspicaci discretione cordis ualebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus aestimemur, quia ira uiri iustitiam dei non operatur. ipsam quoque honestatis grauitatem, quae etiam uiris saeculi huius solet familiaris exsistere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogatiua putemur, quia uir iracundus inhonestus est.