Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cumque furtim poesideat reconditam pecuniam, ne calciamenta quidem ac uestimenta se habere conqueritur darique sibi tardius indignatur. ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impertitum, maioribus irae stimulis inardescit seque despici ueluti extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas adcommodare contentus reprehendit omnia quae necessario fieri monasterii conpellit utilitas. deinde occasiones quibus offendi uel irasci debeat studiose perquirit, ne leuiter motus de coenobii disciplina uideatur exire.

nec solus tamen trausmigrare contentus, ne tamquam suo uitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis deprauare non desinit. quodsi etiam temporis asperitas itineris seu nauigationis eius intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso anxioque residens corde tristitias serere uel excitare non cessat, discessus solacium et excusationem leuitatis non se aliter credens quam nota uel macula monasterii reperturum.