Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Quod sine dubio nequaquam permittimur inplere, sed ne sub institutionis quidem regula permanere, nisi prius patientiae uirtus, quae non aliunde quam de humilitatis fonte procedit, in nobis fuerit firma soliditate fundata. illa namque nulli commotiones nouit inferre, haec uero inlatas sibi magnanimiter tolerare.
I. Quod quartum certamen aduersus irae sit uitium, et quanta mala generet haec perturbatio.
II. De his qui iram dicunt non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse deus irasci dicatur.
III. De his quae in deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur.
IIII. Qualiter de affectibus membrisque humanis, quae indemutabili et incorporeo deo adscribi legimus, sentiendum sit.
V. Cuius placiditatis monachum esse conueniat.
VI. De iniusta iracundiae commotione uel iusta.
VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria.
VIII. Quibus beati Dauid exemplis ira salubriter adsumatur.
VIIII. De ira aduersus nosmet ipsos suscipienda.
[*](1 de om. H 2 repelli L 3 non distinguit H inplere HT: implere reU. 7 nnllas H 8 tolerare. Expl, de spu filargyriae. Inc de spu irae Å Eiplicit de spiritu fllargyriae. liber • VII • Incip oap sequentis lib. G Explicit de filargiria liber septimus. Incipit de ira liber VIII • Incipnt capil libri VIII- H Explicit de phylargiria id est amor* pecuniae liber VII :• Incip̃ de ira liber VIII • Incipiunt capitula eiusdem libri L 12 quod om. HT quantum HL aduersum Å 13 proturbatio H 15 irascantur Å quia] quibus Å et om. HT dicitur Å 16 consoitudine Å 18 quem demotabili H quae inmutabili L(v) 19 asscribi L adsacrificabili (sic!) H 21 de iusta HT commotatione H uel iniusta H 22 in quo dummodo H 23 dãd Å 24 suscipiendas H )X. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam nostram.
XI. De his, quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit.
XII. Quod hic finis tristitiae uel irae sit, ut hoc quod praeualet unusquisque perficiat.
XIII. Quod ne momentaneam quidem iram liceat retentari.
XIIII. De reconciliatione fraterna.
XV. Quod uetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione conuellat.
XVI. De superflua secessione eorum qui ab inemendatis moribus non recedunt.
XVII. Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat dicione consistere.
XVIII. Quo studio heremum debeamus expetere et qualium inibi sit profectus.
XVIIII. Qua conparatione aestimandi sint qui tunc tantum patientes sunt cum a nemine prouocantur.
XX. De amputanda ira secundum euangelium.
XXI. In eo quod in euangelio scriptum est: qui irascitur fratri suo, utrum recipiendum sit quod adiectum est: sine causa.
XXII. Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare ; possimus.
[*]( 20] Matth. 5, 22. )[*]( 1 hunc titulum om. H ut om. L 2 nostram Ar: uestram Lc 3 o.ca- sus (c cras.) L istius quidem solis occasus A 4 modum om. Å in-ponit 4 5 fiuis om. HT 7 momentaneum quidem spatium iram A - 10 de om. L 11 emandatis H 13 titulon cnpp. 17 et 18 inter se commutauit L in om. HT 14 nostro HT ditione LT 15 studium LI 17 comparatione AL suut HT tu (u in ras.) L 19 au- putanda A 20 in anie eo om. A scribtum AH 21 sit om. L ab-iectum HL1 est] sit HT 23 ira L eradicari H 24 possiuius. Finiuut capitula de apu irae. Incj liber Å Incipit de spiritu irac liber \' octauua G Expliciunt capitula de libro VIII. locip teitus eiusdem libri L: om. H )Quarto quoque certamine est irae mortiferum uirus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. hac enim in nostris cordibus insidente et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante nec iudicium rectae discretionis adquirere nec honestae contemplationis intuitum nec maturitatem consilii possidere nec uitae participes nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac ueri luminis capaces poterimus exsistere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus.