Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Inmane satis et euidens tyrannidis huius exemplum quae semel, ut diximus, animae captiuatae nullam permitti ? honestatis regulam custodire nec ulla quaestus adiectione satiari finis enim rabiei huius non diuitiis, sed nuditate conquiritur ? cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum ? deputatos suae potestati creditos accepisset, ut saltim pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum inponeret, in tantum copia. earum in abundantiorem fomitem ? cupiditatis exarsit, ut iam non loculos clancule conpilare, sed ipsum dominum uenundare maluerit. uniuersas enim diuitiarum ? moles rabies cupiditatis huius exsuperat.
Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari nec finem eius in parua summa magnaue consistere, sed sed sola uirtute nudi, Annaniam et Sapphiram, quorum super rius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate ? seruauerant, morte multauit, ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent. quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit. ibi filargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. ibi ueritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. licet enim operis eorum dissimilis uideatur effectus unus tamen finis in utroque concurrit.