Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
inbetur itaque eis ut discedentes e pugna reuertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella domini proeliari (uir enim duplex animo inconstans in omnibus uiis suis), et cogitantes secundum illam euangelii parabolam cum, qui cum decem milibus progreditur, contra regem cum uiginti milibus uenientem non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem id est ut ue initium quidem renuntiationis arripiant potius quam tepide eam post exsequentes maiori discrimine semet inuoluant. melius est enim non mouere, quam uouere et non reddere.
pulchre autem hic cum decem milibus et ille cum uiginti uenire describitur. amplior enim inpugnantium nos uitiorum numerus est quam uirtutum pro nobis dimicantium. nemo autem potest deo seruire et mamonae, nec ponens quisquam manum suam super aratrum et respiciens retro aptus est regno dei.
Hi ergo occasionem auaritiae pristinae sibimet intromittere quadam scripturae sanctae auctoritate conantur, quam uitiosiore intellectu interpretantes apostoli, immo domini sententiam corrumpere atque ad suum desiderium gestiunt deprauare. non suam uitam uel intellectum scripturarum sensui coaptantes, sed uim scripturis pro desiderio suae libidinis [*]( 6] lac. 1, 8. 8] cf. Luc. 14, 31-32. 12] Eccles. 5, 4 (LXX). 16] Matth. G, 24. 17] Lao. 9, 62. ) [*]( 1 scribtura AG 3 euuangelica L 4 discidentes A discendontes HP descendentesLI descedentes L1 6 inconstans est H2L2vet Uulg. 7enuangelii L SXG decim H1L progreditur ... 9 milibus om. H _ G 10 postulant H postolat L 11 exequentos AG (non S) 12 malore T mmet ipsos HLTc iuuoluuant G1 14 hie cum cum L\' X G k decim HL XX G niginti milibus H 15 inpugnantiuin nos uitiorum GHLT : nos inpugnantium (om. nitiorum) A 16 enim L 17 mamonne A: mammonae rea. quis AHT 18 dei regno L 19 bii H1 hic L o*casione (c eras.) L 20 scribturae AG* 21 uitiosiori H 22 adquo A ad om. H auum ad suum L 23 non suam ... pag. 140,15 ei eis quae rp desunttn A scribturarum G1 24 cooptantes H scribturis G1 scripturae L )