Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Principaliter enim uitii huius correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam huius morbi uirus domini uoce prodire signatur. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera. illud ergo est primitus expiandum, unde fons uitae mortisque manare cognoscitur dicente Salomone: omni custodia serua tuum cor: ex his enim sunt exitus uitae. caro enim eius arbitrio atque imperio famulatur. et idcirco summo studio parsimonia ieiuniorum sectanda est, ne escarum abundantia refecta caro praeceptis animae salutaribus aduersata rectorem suum spiritum deiciat insolescens. ceterum si omnem summam in castigatione tantum corporis conlocemus, anima non similiter a ceteris uitiis ieiunante nec meditatione diuina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum uerae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principali puritatem nostri corporis infest.ante. oportet ergo nos mundare prius iuxta sententiam domini id quod intus est calicis et parabsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum.

Dein cetera uitia etiam usu hominum et exercitio cotidiano purgari solent et quodammodo ipsius lapsus offensione curari: ut puta irae, tristitiae, inpatientiae languor meditatione cordis ac peruigili sollicitudine, fratrum etiam frequentia et adsidua prouocatione sanantur, dumque commota manifestantur [*](8] Matth. 15,19. 7] Prou. 4, 33 (LXX). 18] Matth. 23, 26. ) [*]( 1 uiti Hl 2 discendit Hl 3 prodere L iuquid AH1 5 illut A andum ... cap. 6 init. cunctorum expug extant in C 6 niortisque CGL: et mortis v om, AHT emanare H aolomoue AG1 7 cor tuum cor L1 cor tuum HL2T2v 8 improperio L* 10 scarum C habundantia H rtifecta CAGLT: referta HSv 11 dejeciat Gl 12 castigationem C 13 coulocemus GS1: collocemus rell. animam L1 lelunantem L1 14 occupatam L1 15 illum AH sublime ex subliuiissum L 16 principaJe G2LТ2v 18 sentiam L in∗∗tus L parabsidis CL: parapsidis AGHT 20 dein ... homiuum cuam. in C deinde Lc hominum usu LI et om. H taeiercitione cotidiana H 21 lnbsus CA 22 laugor 0 m 24 commota H )

117
saepias et crebrius arguuntur, ocius perueniunt ad salutem. hic uero morbus cum corporis adflictione et contritione cordis solitudine quoque ac remotione indiget, ut possit ad integrum sanitatis statum perniciosa aestuum febri deposita peruenire. sicut plerumque certa aegritudine laborantibus utile est, ut cibi noxii ne oculorum quidem ipsorum obtutibus offerantur, ne quod aspectus occasione desiderium eis letale gignatur, ita plurimum confert ad depellendum hunc specialiter morbum quies ac solitudo, ut mens aegra minime diuersis figuris interpellata ad puriorem perueniens contemplationis intuitum facilius pestiferum concupiscentiae fomitem radicitus possit eruere.

Nemo tamen ex hoc negare nos putet etiam in congregatione fratrum positos inueniri continentes: quod perfacile posse fieri confitemur. aliud enim est continentem esse, id est έγϰρατη̃, aliud castum, et ut ita dicam in affectum integritatis uel incorruptionis transire, quod dicitur άγνόν, quae uirtus illis solis tribuitur maxime, qui uirgines uel carne uel mente perdurant, ut uterque Iohannes in nouo testamento, in ueteri quoque Helias, Hieremias, Danihel fuisse noscuntur. in quorum gradu hi quoque non inmerito reputabuntur, qui post experimenta corruptionis ad similem puritatis statum per laborem longum et industriam integritate mentis et corporis peruenerunt et aculeos carnis non tam inpugnatione concupiscentiae turpis, quam naturae tantummodo motu sentiunt.

quem statum dicimus difficillime posse inter hominum turbas adprehendi. utrum uero et inpossibile sit, unusquisque non nostra [*]( 1 otius HL quantocius ATc sanitatem A: cf. Conl. V, 4, 6 3 solitudine ̃d remotionS L1 4 pernit. G1L febra H1 febris L febre H2S2 8 ne] sine A 7 cocassione H lgtale L laetale eis H 8 depellendum de CGLT: debellandum A bellandum H morbum specialiter H 9 egra minime ex egramine H 12 nemo ... putet euan. in C potest G 18 possitos H1: om. A 14 fieri posse Av aliut A, itcm infra 15 eNKpaTH CG eNKpaTHN A eNXpATIN L anfapaan H 16 uel] aut L afNoS H autNON L 17 solis om. C tribuetur G uel mente uel carne Ac uel mente om. G 18 ut om. L iohannis CAG1H1 19 ac daniel H auo HT 20 hii H experientia (~ add. m. 2) H 22 ad integritatem L integritatementis G (ad man. 2) 23 carnales ex carnalis H 24 motus L sentiant 01 26 et om. H unusquisque nrn, non ex nostra H )

118
sententia. expectet agnoscere, sed conscientiae suae rimetur examine. ceterum continentes multos exsistere non dubitanus mus, qui inpugnationem carnis, quam uel raro uel cotidie securos ant, seu metu gehennae seu desiderio regni caelorum exting sunt atque conpescunt. quos seniores sicut pronuntiant posse non penitus incentiuis obrui uitiorum, ita securos et insauciatos tos semper exsistere non posse definiunt. necesse est enim quem que in conluctatione positum, quamuis frequenter aduersarium uin cat ac superet, et ipsum tamen aliquando turbari.

Quapropter si nobis cordi est agonem spiritalem cum. apostolo legitime decertare, hunc inmundissimum spiritum superare omni mentis intentione non nostris uiribus confidentes (hoc enim perficere industria humana non praeualet), sed opitulatione domini festinemus. tamdiu namque hoc uitio animam necesse est inpugnari, donec se bellum gerere supra uires suas agnoscat nec labore uel studio proprio uictoriam obtinere se posse, nisi domini fuerit auxilio ac protectione suffulta.