Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit.
Fertur sancti Basili Caesariensis episcopi districta sententia: et mulierem, inquit, ignoro, et uirgo non sum. in tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris [*]( 4] L c. 16. 10] cf. Dan. 3. ) [*]( 0 non distinguit II 8 ante nt tn H cap. 16 incipit 9 asstduis ÅL 10 babyllonius A babilonius H 11 suggessionum Å discendente in rorde H1 H XVII H aiunt soniores hanc A 14 collocatA GSL 10 pcnetralibus G: penetrabilibus AH2LS penetrabilius H1 17 insiderit S esse om. A integritatem corporis L scieotiae gratia] scientia A 18 reperiri G2HL 20 distribuitur L 21 quisquo studio... VII, 1 erga deum te extant in C 23 scientia L 24 aolerei H1 solerti L 25 adquo C 2G non distinguit H fartur .,. epis cuan. in C basili At: basilii A7GHLT cessariensis H destrirta CG1L1 27 inquid CHT: om. Å ) [*]( XVII.Cass.1. ) [*]( 16 )
Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio uoluptatis nulla subrepserit ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae. quas sicut abscidere per omnia et in perpetuum amputare supra naturam est, ita reuocare ad ineuitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae uirtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis indutiae admodum iudicabantur angustae, DP, si hoc modo quo ab ipsis percepimus uoluerimus exponere, his forte, qui pro neglegentia sua uel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia uel inpossibilia descripsisse credamur.
Quem statum ita tenere perpetuo poterimus ac num- i quam naturalem modum nec tempus excedere superius conprehensum, si deum non solum secretorum actuum nostrorum, uerum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde uersantur, sicut pro factis et operibus nostris, rationem nos ei reddituros esse credamus.
Huc usque igitur festinandum est nobis et eo usque aduersus animae motus uel carnis incentiua pugnandum, donec [*]( 1 abstinentiam Å in s. I. G H integritatem A iocorruptum C 2 perpetuo om. H dlii H 3 ainorem L1 4 XVIII H itaque ... ac euan. in C 5 uoluntatis H 6 concretiouis H1 8 anputaro A super L1v 10 interpossitis H 11 sitam H peritiam L 12 quibus] senioribus enim A hę∗ G haec H1 13 induciae H iudicabuntur AG2T1 in- (licabantur L ne si S1: nisi CAGS1L si HT 14 quod L pefcipimus LI recepimus ex rocipimus H is L 15 negligentia Gx neglegentia ̄ suã L1 remissione GXT remissiori L tx eorr. remissione studii A 16 describsisse A discripsisse G1H1 18 XVIIII II non distinguit A quem ... perpetuo po euan tn C perpetno tenere AIIT 20 nisi A 21 cnnctarum) internarum Ar diuturnum H1 25 XXI A non distinguit H hue usque ... est no euan in C nobis est S 26 animi S )