Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque quantum sublime caelesteque est praemium castitatis, tanto grauioribus aduersariorum insidiis lacessitur. et idcirco propensius nobis est non solum continentia corporis, uerum etiam contritio cordis adsiduis orationum gemitibus adhibenda, ut cibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentiuis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti spiritus extinguatur.

Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit.

Fertur sancti Basili Caesariensis episcopi districta sententia: et mulierem, inquit, ignoro, et uirgo non sum. in tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris [*]( 4] L c. 16. 10] cf. Dan. 3. ) [*]( 0 non distinguit II 8 ante nt tn H cap. 16 incipit 9 asstduis ÅL 10 babyllonius A babilonius H 11 suggessionum Å discendente in rorde H1 H XVII H aiunt soniores hanc A 14 collocatA GSL 10 pcnetralibus G: penetrabilibus AH2LS penetrabilius H1 17 insiderit S esse om. A integritatem corporis L scieotiae gratia] scientia A 18 reperiri G2HL 20 distribuitur L 21 quisquo studio... VII, 1 erga deum te extant in C 23 scientia L 24 aolerei H1 solerti L 25 adquo C 2G non distinguit H fartur .,. epis cuan. in C basili At: basilii A7GHLT cessariensis H destrirta CG1L1 27 inquid CHT: om. Å ) [*]( XVII.Cass.1. ) [*]( 16 )

126
esse abstinentia quam in integritate cordis, quae uere in-\' corruptam perpetuo sanctimoniam corporis uel timore dei uel castitatis amore custodit.

Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio uoluptatis nulla subrepserit ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae. quas sicut abscidere per omnia et in perpetuum amputare supra naturam est, ita reuocare ad ineuitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae uirtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis indutiae admodum iudicabantur angustae, DP, si hoc modo quo ab ipsis percepimus uoluerimus exponere, his forte, qui pro neglegentia sua uel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia uel inpossibilia descripsisse credamur.