Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis scripturis ob laudem uirtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, uel quemadmodum adquiri et custodiri debeat quiue sit finis eius, patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam apostoli beati sententiam, qua pateat qualiter illam Thessalonicensibus scribens uirtutibus praetulerit uniuersis, tali eam uerbi nobilitate commendans.
Haec est, inquiens, uoluntas dei, sanctificatio uestra. et ne forte dubium nobis relinqueret uel obscurum, quidnam sanctificationem uoluerit appellare, utrum iustitiam an caritatem an humilitatem an patientiam (in omnibus enim istis uirtutibus creditur adquiri sanctificatio), infert et manifeste designat, quid proprie sanctificationem uoluerit appellare: haec est uoluntas dei, sanctificatio uestra, ut [*]( 1] Ps. 136, 9. 4] Luc. 11, 21. 8] 1. c. 22. 21J I Thess. 4, 8. 27] 1. c. 3-5. ) [*]( 1 babyllonis Å babiloais H 2 teneri H enecti H1 coaibentiam GL 3 pernit. GIL insurgunt HL 4 uincuntur L 5 scilicet spiritus Hv 6 sui cordis L commonens H1 8 longo] multo Å conquaesitae HI 9 uinccrit G1H1 diabulus H consensum L1 11 scribturarom AH 13 XIII H scribturis A 14 laude A propositura mihi H IS de qualitate] qualitatem Ar 16 quemammodum L et] uel AHv qui uel G 18 beati apostoli Hv tbesalonic. H 19 praetulerat H1 21 XIIII H 22 uobis mliquerit LI 24 an post caritatem om. L 26 quod L1 )