Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec igitur erit purgationis huius prima custodia, ant, cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem sg gestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordati ? ne praemissa matris, sororum uel parentum seu certe feminarm sanctarum quantocius eam de nostris recessibus extrudere e stinemus, ne, si fuerimus in ea diutius inmorati, occasione sexus semel indeptus index malorum ad eas personas exinde subtiliter deuoluat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. quamobrem illius praecepti iugiter meminisse debemus: omni custodia serua tuum cor, et secundum dei principale mandatum sollicite serpentis obseruare noxium caput, id est cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus temptat, nec sinamus per neglegentiam penetrare in cor nostrum reliquum eius corpus, id est oblectationis adsensum, qui procul dubio, si fuerit intromissus, morsu uirulento mentem interimet captiuatam.

emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est sensus carnales, * in matutinis sui ortus nos oportet extinguere, et dum adhuc [*]( 6] Prou. 4, 23 (LXX). 18] 1. c. 19] cf. Gen. 3, 15. 25] Ps. 100, 8. ) [*]( I 1 praecipitur om. H 2 occupatione H 4 cuatodire A proderit H1L1 procederet H1 6 illo A 7 utrobique L utique T poteat ad uidendum oculorum A 9 XII H 10 mentis L memoriam AL feiuinae A auptilem AH suggessionem A aubiectionem L 12 sororis A sororumque HT 13 quantotius GH2L quamtotius H1 eam de] eaodem de H\' eandem L\' 14 nisi L1 inmorari G1 demorati H cocasione G2H2 occassione H1 15 illei G1 index Lx 16 suptiliter reuoluat A 17 cogitationis H1 20 malorum G1H1 21 diabolus H 22 neglig. G1 corporis L 23 oblectationes H1L1 24 murso uirolento H1 interimit L )

123
paruuli sunt adlidere filios Babylonis ad petram, qui nisi dum tenerrimi sunt fuerint enecati, adulti per coniuentiam in perniciem nostram ualidiores insurgent aut certe non sine magno gemitu ac labore uincentur. dum enim fortis, spiritus scilicet noster, domum suam custodit armatus, recessus cordis sui dei timore communiens, in pace erit omnis substantia eius, id est emolumenta laborum ac uirtutes longo tempore conquisitae. si autem fortior superueniens uicerit eum, id est diabolus cogitationum consensu, arma eius diripiet, in quibus confidebat, id est memoriam scripturarum uel timorem dei, et spolia eius diuidet, uir- I tutum scilicet merita per contraria uitia quaeque dispergens.

Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis scripturis ob laudem uirtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, uel quemadmodum adquiri et custodiri debeat quiue sit finis eius, patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam apostoli beati sententiam, qua pateat qualiter illam Thessalonicensibus scribens uirtutibus praetulerit uniuersis, tali eam uerbi nobilitate commendans.

Haec est, inquiens, uoluntas dei, sanctificatio uestra. et ne forte dubium nobis relinqueret uel obscurum, quidnam sanctificationem uoluerit appellare, utrum iustitiam an caritatem an humilitatem an patientiam (in omnibus enim istis uirtutibus creditur adquiri sanctificatio), infert et manifeste designat, quid proprie sanctificationem uoluerit appellare: haec est uoluntas dei, sanctificatio uestra, ut [*]( 1] Ps. 136, 9. 4] Luc. 11, 21. 8] 1. c. 22. 21J I Thess. 4, 8. 27] 1. c. 3-5. ) [*]( 1 babyllonis Å babiloais H 2 teneri H enecti H1 coaibentiam GL 3 pernit. GIL insurgunt HL 4 uincuntur L 5 scilicet spiritus Hv 6 sui cordis L commonens H1 8 longo] multo Å conquaesitae HI 9 uinccrit G1H1 diabulus H consensum L1 11 scribturarom AH 13 XIII H scribturis A 14 laude A propositura mihi H IS de qualitate] qualitatem Ar 16 quemammodum L et] uel AHv qui uel G 18 beati apostoli Hv tbesalonic. H 19 praetulerat H1 21 XIIII H 22 uobis mliquerit LI 24 an post caritatem om. L 26 quod L1 )

124
abstineatis uos, inquit, a fornicatione, ut sciat unusquique uestrum uas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant deum. uide quibus eam laudibus prosequatur, honorem uasis, id est corporis nostri, et sanctificationem appellans eam. igitur e contrario, qui in passione desiderii est, in ignominia et inmunditia consistit et alienus a sanctificatione uersatur.

tertio quoque post pauca infert, rursus eam sanctimoniam pronuntians: non enim uocauit nos deus in ignominiam sed in sanctimoniam. itaque qui haec spernit, non hominem spernit sed deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis. auctoritatem praecepto suo inuiolabilem iunxit dicens qui haec spernit, id est quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est me qui haec praecipio, sed deum, qui in me loquitur, qui etiam spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputauit. cernis simplicibus uerbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum uirtuti huic sanctificationem proprie tribuendo, deinde per hanc adserens uas nostri corporis inmunditia liberandum, tertio, quod abiecta ignominia et contumelia in honore sit et sanctificatione mansurum: postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem pectoris nostri sanctum fore spiritum designauit.

Et licet ad finem libelli tendat oratio, aliud adhuc simile huic praeter promissum eiusdem apostoli testimonium ponam. ad Hebraeos namque scribens pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo [*]( 9] 1. o. 7-8. 15] II Cor. 13,3. 16] cf. Eph. 2, 22. 27] Hebr. 12, 14. ) [*]( 1 inquid AH 2 suum uas L sanctificatione et honore Lv et Uulg. 4 ignorant] non nouerunt L uides Ar cf. contra Nestor. IIII, 11, 2 7 et in inmunditia ALJc et in ignominia et inmunditm H 8 nrsum H 9 deus om. AG 10 ignominiam GHLT: immunditiun Av et Uulg. sanctificationem Grv d Uvlg. 12 sanctum suum H 13 iunczit H 14 sanctimonio H2 18 uirtutibus L1 20 ab inmunditia GLv 21 contumilia A 22 summa sit perfectio H hac Lx 25 XY H aliut Å 26 premissum S: cf. pag. 123,17 27 hebreoe codd. inquid H )

125
uidebit deum. hic quoque euidenter sine sanctimonia, quam solet integritatem mentis uel puritatem corporis appellare, pronuntiauit deum penitus uideri non posse. siquidem et hic similiter infert enduem sensum explanans: ne quis fornicator aut profanus ut Esau.

Itaque quantum sublime caelesteque est praemium castitatis, tanto grauioribus aduersariorum insidiis lacessitur. et idcirco propensius nobis est non solum continentia corporis, uerum etiam contritio cordis adsiduis orationum gemitibus adhibenda, ut cibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentiuis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti spiritus extinguatur.

Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit.

Fertur sancti Basili Caesariensis episcopi districta sententia: et mulierem, inquit, ignoro, et uirgo non sum. in tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris [*]( 4] L c. 16. 10] cf. Dan. 3. ) [*]( 0 non distinguit II 8 ante nt tn H cap. 16 incipit 9 asstduis ÅL 10 babyllonius A babilonius H 11 suggessionum Å discendente in rorde H1 H XVII H aiunt soniores hanc A 14 collocatA GSL 10 pcnetralibus G: penetrabilibus AH2LS penetrabilius H1 17 insiderit S esse om. A integritatem corporis L scieotiae gratia] scientia A 18 reperiri G2HL 20 distribuitur L 21 quisquo studio... VII, 1 erga deum te extant in C 23 scientia L 24 aolerei H1 solerti L 25 adquo C 2G non distinguit H fartur .,. epis cuan. in C basili At: basilii A7GHLT cessariensis H destrirta CG1L1 27 inquid CHT: om. Å ) [*]( XVII.Cass.1. ) [*]( 16 )

126
esse abstinentia quam in integritate cordis, quae uere in-\' corruptam perpetuo sanctimoniam corporis uel timore dei uel castitatis amore custodit.