Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cuius puritatis hoc erit euidens indicium ac plena probatio, si uel nulla imago inliciens quietis nobis et in soporem [*]( 10] Leu. 7,19-20 (LXX). ) [*]( 1 adimplere AGL promissam H uoluntatis H1T 2 corrumpent H1T 3 intellegimus H 6 conueniat H 11 ederit H 14 et GHLT: etiam Av 17 primitus latebrae L 19 debere Å etiam om. L in arcanis] in cordis archaois H in cordis L eonscieutia L 20 agonitheta GJHL 21 et] atque H spectat Gr et duo codd. apud Cuyckium: expectat ASLT expectet H 22 amittere L cooliscere Å 23 in s. t. G 24 conibentia GL 25 tamen] uamque Å 27 supterfugiunt A 28 plana H 9 inliciens Ãr: decipieus GHLTc quiescentibus Av sopore L )

121
laxatis occurrat, uel certe interpellans nullos concupiscentiae motus ualeat. excitare. licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur, tamen necdum perfectae mentis indicium est nec ad purum excocti uitii manifestatio, cum per fallaces imagines huiusmodi operatur inlusio.

Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei neglegentius custoditur, probatur quiete nocturna. et idcirco cum intercesserit aliqua talis inlusio, non culpa somni credenda est, sed neglegentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque ualitudines corporum non ea colligi tempestate in qua uidentur emergere, sed neglegentia sunt praeteriti temporis adquisitae, quo pastus quis inprudenter escis contrariis noxios umores sibimet letalesque contraxit.

Ideoque humani generis creator et conditor deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter nouerat emanare quicumque, inquiens, uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. petulantes oculos notans non tam eos arguit quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad uidendum. cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum uidet, beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum suo uitio ad operum prauorum ministeria contorquens et in semet ipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens. idcirco [*]( 211 Matth. 5, 28. ) [*]( 1 nullus HL 6 non distinguit H distinctionibus L 8 somnii HL 9 neglig. Gl 10 ora parturit H 11 reoonditus L febris H1L1 12 perduxit H 13 febris L 14 ualetudinegA ualitudinis L1 15 collegi H1 nOm. Ar neglig. 01 17 eseis saluti contrariis Lv humores L letais q us H* letalesque L 18 XI H opifici H* 19 emendationisque Å mendationesque T 20 principalis A 22 concupiscendam W mechatus \' H 28 nutans H 25 sauciatum H 28 ipsum A 29 occassione H )

122
ergo huic praecipitur salutare mandatum, cuius uitio pessimus languor uisus occasione procedit, non enim dicitur omni custodia serua tuos oculos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret affectus (nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent uisionis officium), sed dicit: omni custodia serua tuum cor, illi potissimum inposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio.

Haec igitur erit purgationis huius prima custodia, ant, cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem sg gestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordati ? ne praemissa matris, sororum uel parentum seu certe feminarm sanctarum quantocius eam de nostris recessibus extrudere e stinemus, ne, si fuerimus in ea diutius inmorati, occasione sexus semel indeptus index malorum ad eas personas exinde subtiliter deuoluat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. quamobrem illius praecepti iugiter meminisse debemus: omni custodia serua tuum cor, et secundum dei principale mandatum sollicite serpentis obseruare noxium caput, id est cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus temptat, nec sinamus per neglegentiam penetrare in cor nostrum reliquum eius corpus, id est oblectationis adsensum, qui procul dubio, si fuerit intromissus, morsu uirulento mentem interimet captiuatam.

emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est sensus carnales, * in matutinis sui ortus nos oportet extinguere, et dum adhuc [*]( 6] Prou. 4, 23 (LXX). 18] 1. c. 19] cf. Gen. 3, 15. 25] Ps. 100, 8. ) [*]( I 1 praecipitur om. H 2 occupatione H 4 cuatodire A proderit H1L1 procederet H1 6 illo A 7 utrobique L utique T poteat ad uidendum oculorum A 9 XII H 10 mentis L memoriam AL feiuinae A auptilem AH suggessionem A aubiectionem L 12 sororis A sororumque HT 13 quantotius GH2L quamtotius H1 eam de] eaodem de H\' eandem L\' 14 nisi L1 inmorari G1 demorati H cocasione G2H2 occassione H1 15 illei G1 index Lx 16 suptiliter reuoluat A 17 cogitationis H1 20 malorum G1H1 21 diabolus H 22 neglig. G1 corporis L 23 oblectationes H1L1 24 murso uirolento H1 interimit L )

123
paruuli sunt adlidere filios Babylonis ad petram, qui nisi dum tenerrimi sunt fuerint enecati, adulti per coniuentiam in perniciem nostram ualidiores insurgent aut certe non sine magno gemitu ac labore uincentur. dum enim fortis, spiritus scilicet noster, domum suam custodit armatus, recessus cordis sui dei timore communiens, in pace erit omnis substantia eius, id est emolumenta laborum ac uirtutes longo tempore conquisitae. si autem fortior superueniens uicerit eum, id est diabolus cogitationum consensu, arma eius diripiet, in quibus confidebat, id est memoriam scripturarum uel timorem dei, et spolia eius diuidet, uir- I tutum scilicet merita per contraria uitia quaeque dispergens.

Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis scripturis ob laudem uirtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, uel quemadmodum adquiri et custodiri debeat quiue sit finis eius, patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam apostoli beati sententiam, qua pateat qualiter illam Thessalonicensibus scribens uirtutibus praetulerit uniuersis, tali eam uerbi nobilitate commendans.