Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus uirtutes has per gratiam spiritus sancti uberius uidemus effluere, non quod ullus quae in multos diuisa sunt solus possit adquirere, sed ut in his bonis, quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea specialius obtinuere tendamus.
Itaque super ieiuniorum modo haud facile potest uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest nec sicut ceterae uirtutes animi solius rigore [*]( 2] I Cor. 15,28. 5] I Cor. 1,80. 10]Eph.4,13. 13] I Cor. 15,28. 17] cf. coni. XIIII. XVIII. XVIIII. ) [*]( 2 reperiri L necdum licet C omnia in omnibus H 3 uideamus cum in H 5 a deo Å et Uulg. 6 et om. Å ergo] enim Å 7 in alio mansuetudo ... castitas om. Å 8 post humilitas a add. in alio patientia reperitur L 9 fc∗m (r eras.) Å 10 uniuersis om. A 11 in om. L 12 compagem L1 fficiens G1 ueniat ergo HT illud om. A 13 potest] quoque Å 14 quod H2LT1 15 dm A plenitudo HT per plenitudinem v omnia om. Å 16 relegionis Gl professionis LI 17 dum H tendimus v 20 uidimus HT 21 multas H1 multis LI 23 eas L specularius Hx peculiarius optenuere G1 optinuere G\'L 24 haut G1T modum aut L 25 robor G1H1LT1S )