Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Cum frater nobis optime carus nomine Symeon, penitus Graeci sermonis ignarus, e partibus Italiae commeasset, [*](1 rigore L 4 IIII G 5 a om. H 6 ibi H ezigit H 7 -L- G 9 nec L conspexit A uultum conspexerit L 11 dereliquid ÅL derelinquit H1 12 utpute G1H1L1 paternis facultatibus Av 18 conperit GHLT: ubi conspeiit A 14 hic om. A antehaec H ante Lx in om. H 16 nouerat HL2r 17 eique ita A 18 deatrictione L 19 solitum Å 21 partum AG: paratum HJLT 23 sarcinam LI piae om. H necessita∗∗s (ti eras.) pietatis H 24 destrictionem Gl 25 ut om. L\' pietatis om. L 26 et quam A dlspezerat Hx 28 XXXVIII (sic) H obtime H simeon H 29 grecis L1 ex L commiasset H1 )
quo respondente nihil se nec nosse nec praeualere ei his quae illic exercebantur a fratribus operari praeter librariam manum, si tamen ullus in Aegypti regione Latinum codicem usui esset habiturus, tum ille tandem nanctus occasionem, qua posset desideratum pietatis opus uelut debiti colore mercari, ex deo haec inuenta est, inquit, occasio: nam olim quaerebam qui apostolum Latinum hac mihi manu perscriberet. etenim habeo fratrem militiae laqueis obligatum et adprime Latinis instructum, cui de scripturis sanctis aliquid ad legendum aedificationis eius obtentu transmittere cupio.