Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut uanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum antiquissima patrum traditio notat. nec quemquam ex his, quos merito scientiae ac discretionis enituisse peruidimus uel quos ad imitandum gratia Christi uelut splendidissima luminaria omnibus praelocauit, esu panis, qui apud eos uilis habetur* ac facilis, abstinuisse cognouimus, nec eorum quempiam, qui hanc regulam declinantes praetermisso panis usu leguminum uel holerum seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum.

non solum enim ceteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne uidelicet cursus eius uelut in propatulo cunctis expositus inanis factus ac uacuus cenodoxiae morbo depereat, sed nc ipsam quidem ieiuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere pronuntiant, uerum quantum fieri potest contegi pariter et abscondi. aduentantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere uirtutem, quam continentiae districtionem et cotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid uoluntas utilitasque nostra seu desiderii ardor exposcat adtendere, sed quod aduenientis requies uel infirmitas exigit praeponere et gratanter inplere.