Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cenodoxia, id est uana gloria., cibus est eius, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus, post uero uacuam omnique uirtute spoliatam reddit ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens, ita ut non solum inmanium laborum faciat merita deperire, uerum etiam supplicia maiora conquirat. omnis concupiscentia et peruagatio cordis instabilis pastus quidam est animae, nonis escis eam nutriens, expertem uero caelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens.

ab his itaque, quanta nobis est uirtus, sacratissimo ieiunio continentes utilem ^ habebimus commodamque obseruantiam ieiunii corporalis. labor enim carnalis spiritus contritioni coniunctus acceptissimum deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit ceterum si corporaliter ieiunantes perniciosissimis animae uitiis inplicemur, nihil nobis proderit carnalis adflictio pretiosiore parte pollutis, per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum spiritus sancti.