Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides legitimum conluctationis ordinem et spiritalium certaminum contemplaris euentum, quemadmodum athleta Christi adeptus de rebellatrice carne uictoriam subiecta illa quodammodo pedibus suis ut sublimis triumphator inuehitur. et idcirco non currit in incertum, quia confidebat urbem sanctam Hierusalem caelestem se protinus ingressurum. sic pugnat, ieiuniis scilicet et adflictione carnali, non quasi aerem uerberans, id est in uanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem uacuum, sed illos spiritus qui in eo uersantur castigatione sui corporis uerberabat. qui enim dicit non quasi aerem uerberans, ostendit se, tametsi non aerem uacuum et inanem, aliquos tamen in aere uerberare. et quia haec certaminum genera superarat et ditatus multarum coronarum stipendiis incedebat, non inmerito robustiorum incipit hostium subire luctamina, ac prioribus aemulis triumphatis cum fiducia proclamat et dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus [*]( 2] I Cor. 9, 26-27. 26] Eph. 6,12. ) [*]( 1 iliut Å geiterc H* 4 doloris et corporalem L1 5 penitet L pugillum H1 6 eM .1 7 exercuisse se A 8 exquississe H 9 eastigatione (om. et) H cestibus A gressibus H uictoris L1 10 incormptiones 1P uidens L1 12 quemadmodum] quem A anthleta H 13 rebellatrici H bellatricc LI uictoriaum] uict. uitiorum H subiectam illi L illa subiecta AH sub lJedibus L 14 triumphatur H1 15 considersbat A ıʟm A 16 scilicet ieiuniia L 18 in] non in H 20 aeram Hx P 22 aera H haec H certaminum genera GHLT: certamina Å 23 superauerat H superat L1 24 incidebat H1 hostium incipit H 25 triumphantis W )

97
carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus.