Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum uelimus, adiecit: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius, participes nos coronae suae in die iudicii fore pronuntians, si diligentes aduentum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc, qui cotidie in sanctis commeat animabus, uictoriam certaminis castigatione corporis adquiramus. de quo aduentu dominus in euangelio: ego, inquit, et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus, et iterum: ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.