Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis uitio succenduntur, extinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? aut quonam modo putandus est carnis animaeque lasciuientes stimulos retudisse, qui superbiae uitium simplex non quiuit euincere? aut quemadmodum credendus est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam atque alienam a nostra substantia non ualuit abdicare? qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui idoneus non fuit morbum curare tristitiae? quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterae unius quam [?]is paruissimae protarum uastabitur. quid enim differt utrum [*]( 1 dMeribtiB Å 3 castrimargja LiT gnla & H 4 igitur] enim A ardentis AGSv: ardentes HLT cf. cap. 23 tflit. 5 quisquis ALv G non quaerit Hl npquiuorit Lr 7 numquam ... cap. 13 fin. robustioribus adcempta extant in C 8 confidas AH2v leuiore L 9 inferioribus A superaui G1 11 uocubula G2 uideantur AL1 12 munilium IF multas aariasque munilium (monil. L) species AL 13 districta H1 perfecte om. L1 perfecte uirtutem in marg. L1 uirtutem perfecte H 15 flagicantes Lx 16 succendentur L1 extincxiisse CH eitinguisse credendum Lx 18 quodadmodo C quodam modo A: 19 retundisse GHL 20 superriae C quieuit H1LT1 21 luxoriam G1H 22 adque C 23post abdicare r H cap. 13 incipit 24 triumpbauit CL idoneos Gl 25 morbo carere H )
Qui in agone contendit, non coronatur nisilegitime time certauerit qui naturales adpetitus carnis optat extinguere, extra naturam uitia conlocata primitus superare festinet. si enim apostolicae sententiae uim uolumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina, primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum conparatione scire possimus, quid nos in spiritali agone certantes beatus apostolus hoc exemplo uoluerit edocere. in illis enim certaminibus, quae secundum eundem apostolum corruptibilem coronam uincentibus parant, mos iste seruatur, ut is, qui se ad gloriosam coronam et inmunitatis priuilegio decoratam praeparare contendit et perfecta cupit agonis sudare certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae iuuentatis ac rudimentorum robur ostentet in his siquidem iuniores, qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur uel debeant ad eas admitti, tam eius qui istis certaminibus praesidet quam totius populi iudicio conprobantur.