Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
si inoboedientem, si contumacem, si detrahentem audieris uel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem, non offendas nec ad imitandum eum tali subuertaris exemplo, sed ut surdus, qui haec [*](3]\tcf. I Ioh. 4, 18.\t19]\tPs. 37, 14-15. 1 prumptus GlHx promtus L 5 obseruabat G1\t7 subplici Hx 9 non distinguit H 11 immo om. L uel a L 12 adque H1 ad] in H 13 accidit L 16 non distinguit U hac om. G 17 trea H1 21 redargutione L 23 ullius G1\t25 aedificationem H uideris HlT uidearis L)
uerum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est ut stultum te secundum apostoli praeceptum facias in hoc mundo, ut sis sapiens, nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate ac fide oboedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse iudicans, quidquid tibi uel lex dei uel senioris examen indixerit. tali etenim institutione fundatus sub hac disciplina poteris durare perpetuo et de coenobio nullis temptationibus inimici, nullis factionibus deuolueris.