Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Crux nostra timor domini est. sicut ergo crucifixus quis iam non pro animi sui motu membra sua quoquam mouendi uel conuertendi habet potestatem, ita et nos uoluntates nostras ac desideria non secundum id, quod nobis suaue est ac delectat ad praesens, sed secundum legem domini quo nos illa constrinxerit adplicare debemus. et sicut is qui patibulo crucis adfigitur non iam praesentia contemplatur nec de suis adfectionibus cogitat, non pro crastino die sollicitudine curaque [*]( 9] cf. Gftl. 6, 14. 11] cf. Gal. 2, 20. 14] cf. Pu. 118,120. 13] Matth. 10, 38. ) [*]( 1 rerum LI 2 distitutor G1H1 3 existeres H 4 coguoscere G 6 non distmguit H ac] et H 8 ac] et L eius om. H 10 conditiones GWLT hac huius HT 11 quia] in qua L 12 pro te est L 14 in hacęc luce H 15 uoluptat.es H 18 dicentes H1 20 homo potest L 22 non disttn- guii H 24 uoluptates H1 26 dUectat H1 27 constrincxit H his qui in H 29 affectibus H )
Caue ergo ne quid aliquando eorum resumas, quae renuntians abiecisti, et contra interdictum domini de agro euangelicae operationis reuersus inueniaris tunica tua qua te spoliaueras reuestiri, neue ad humiles terrenasque mundi huius concupiscentias ac studia reuoluaris et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens tollere aliquid praesumas ex his quae renuntians abdicasti. caue ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis et ad curas saeculi huius sollicitudinesque reuocatus secundum saluatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum ac respiciens retro regno I caelorum aptus esse non possis.