Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quam sub alio fratre iuniore, qui eum sibi creditum retinebat., exercens sic eidem subdebatur tantaque oboedientia desideratam humilitatis excolebat uirtutem, ut non solum ea, quae ad horti diligentiam pertinebant, uerum etiam uniuersa officia, quae erant cunctis aspera uel indigna atque ab omnibus ducebantur horrori, tota cotidie sedulitate conpleret. conplura uero etiam nocte consurgens ita furtim nullo teste uel conscio tenebris occulentibus efficiebat, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet. cumque ibidem triennio delitescens per uniuersam Aegyptum dispersis ubique fratribus quaereretur, a quodam tandem uisus, qui de Aegypti partibus commearat, uix potuit pro humilitate habitus sui ac uilitate officii quod gerebat agnosci.