Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Haec dicta sint secundum typum ut praefati sumus totius Orientis, quem etiam in partibus nostris necessario dicimus debere seruari. ceterum apud Aegyptios, quibus maxima cura est operis, non est ebdomadarum mutua uicissitudo, ne sub occasione huius officii omnes ab operis canone inpediantur, sed uni probatissimo fratrum cellarii uel coquinae cura committitur, qui perpetuo, donec uirtus eius uel aetas admittit, iugiter opus istud exerceat. non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter eos parandorum ciborum uel coctionis inpenditur, quippe qui maxime xerofagiis uel omofagiis utuntur et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, labsania, sal frictum, oliuae, pisciculi minuti : salliti, quos illi maenomenia uocant, summa uoluptas est.
Et quoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem ueram et oboedientiam perfectam ceterarum quoque uirtutum culmina possit ascendere, necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere uirtutem, exempli [*]( 1 abeuntes H fisticas Hl festucas G2H2L spinas L 2 gremius Gl gremis W 3 cyborum L1 5 munera H et Gl 6 possit H1L excurare G1 excussari H1 7 suo fructu HL adque LI 9 XYI ex XVIII H tipum H 11 debere seruari docemus L 13 offici H1 14 cellari H1 quoquiuuu L 15 uirtus GH: uires Lv 16 iatut L 17 qui Lx inter] apud L 18 cyborum LI xerofagiis GIPL7: exerofagia H1 xerofagis L1 19 ucl] et L homofagiis GH2L homofagis H1 20 purrorum L1 labsauia GL: lapsania H 21 salliti GIJ: saliti L2 salsati H maenomenia (μαινομίνιο) scripsi: menoiniuia G minuminia H minomenia L sumpma uolumptas L1 uoluntas H1 22 XXVII (sic!) H ost eius G: eius est HL 23 introductos G1 24 caeterarum L 25 posset L1 )