Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et ita secunda sabbati post matutinos hymnos aliis rursum succedentibus utensilia in quibus ministrauerunt ac uasa consignant: quae tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiunt, ne quid ex eis inminuatur uel pereat, ut credant se etiam pro minimis quibusque uasibus tamquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam domino reddituros, si forte aliquid ex eis neglegentia eorum fuerit inminutum. cuius disciplinae qui modus sit uel quanta fide et cautione seruetur, uno testimonio, quod exempli gratia ponam, poteritis agnoscere, sicut enim studemus satisfacere uestro feruori, quo plenam uniuersorum cognitionem desiderantes etiam ea quae optime nostis hoc libello uobis cupitis iterari, ita ueremur mensuram breuitatis excedere.
In septimana cuiusdam fratris cum praeteriens oeconomus tria lenticulae grana iacere uidisset in terra, quae [*](1 quos G mouet H 2 inplere W: implere rell.\t4\tcaenam\tGII 5 hii H\'LI 0 succidendum H1\t8 ordine L\ttotius septimanae labore L 9 feliciter L expectantes\tH 12 admisis H . ut H 14 matutinis L1\t15\tyrnnos HL ministrauerant r\t17 ex] de L uelj aut L 18 uasibus G: uassibus H1\tuasis IPLv\t20 cis] hi*s (i eras.) L 23 poterimus L 24 femore G1 2G uobis G: uos H om. L\tinmi- tari H excidere HIL\' 27 XVII H\tcoconomus H\t28 t.rea II\'L\' gratia L1 terram L1 10]\tcf. Ioh. 13, 14.\t13]\tPs.\t19,\t4).