Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Illud quoque arduum atque sublime genus continentiae similiter praetermittentes, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam labsanion uocant, aqua diluta ad refectionem fratribus adponatur, aliaque conplura his similia, quae in hac prouincia nec aerum temperies nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo persequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit inpedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit.

Itaque considentes intra cubilia sua et operi ac meditationi studium pariter inpendentes, cum sonitum pulsantis ostium ac diuersorum cellulas percutientis audierint ad orationem scilicet eos seu ad opus aliquod inuitantis, certatim e suis cubilibus unusquisque prorumpit, ita ut is, qui opus scriptoris exercet, quam repertus fuerit inchoasse litteram finire [*]( 10] §. 9. j ) [*](1 nonnunquaui G2 2 iupemta H2 5 mentiautur H1 7 uobis OM. H 8 commiatam Lx uaetera L prosequamur v 11 promissimus H2L 13 uicariae H 14 perspexerit L 15 X H 16 pretermittentes G: prae- termittons HLv cf, Ind. \'anacolutha\' diliciae GIIVLx 17 labBanion L1: lapsanium G labsanium L1 balsanum H delota G 18 cumplura H1 19 prouintia GL 20 prosequar H2v 21 imfirmitas L inpedire H*: impedirn rell. 22 animi II adimerit GIL 23 XI H consedentes HL1 meditatione H1 24 pariter om, H paritnr studium L pulsantes hostium Gl 26 cartamine tim H 28 reppertus L inchogasse H1 I )

55
noti audeat, sed in eodem puncto, quo ad aures eius sonitus pulsantis aduenerit, summa uelocitate prosiliens ne tantum quidem morae interponat, quantum coepti apicis consummet effigiem, sed inperfectas litterae lineas derelinquens non tam operis conpendia Iucraue sectetur quam oboedientiae uirtutem exsequi toto studio atque aemulatione festinet. quam non solum operi manuum seu lectioni uel silentio et quieti cellae, uerum etiam cunctis uirtutibus ita praeferunt, ut huic iudicent omnia postponenda et uniuersa dispendia subire contenti sint, dummodo hoc bonum in nullo uiolasse uideantur.

Illam sane uirtutem inter ceteras institutiones eorum uel commemorari superfluum puto, quod scilicet nulli cistellam, nulli peculiarem sportam liceat possidere nec tale aliquid, quod uelut proprium retinens suo debeat communire signaculo. quos ita nouimus omni ei parte nudos exsistere, ut praeter colobium, maforte, gallicas, meloten ac psiathium nihil amplius habeant, cum in aliis quoque monasteriis, in quibus aliqua remissius indulgentur, hanc regulam uideamus districtissime nunc usque seruari, ut ne uerbo quidem audeat quis dicere aliquid suum magnumque sit crimen ex ore monachi processisse \'codicem meum , \'tabulas meas\', \'granum meum\', \'tunicam meas\', \'gallicas meas, proque hoc digna paenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem uel ignorantiam huiusmodi uerbum de ore eius effugerit.

Et cum tantos unusquisque eorum cotidie de opere ae sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam ualeat parcitatem, uerum etiam usibus possit exuberare multorum, in nullo tamen inflatur nec sibi [*]( Y 1 punctu H1 quod HLX ad om. H a interponant H 4 interfectf H 5 lucra... (ue eran.) L sectatur H 6 exequi G 8 indi- cent L 9 contemti H1 sunt HL1 11 XII H 12 commemorare Hv 13 sportam HL: sportellam Gr cf. c. 15, 1 15 existere GH 16 maforte GL: mafortes H mafortem v caligas H2v uol post gallicw add. H meloten H: melotam G melotā (a in ras. m. 3) L melotem r phiathium G1 psiatium e spiatium H 17 illis L 21 tonicam GL1 22 gallicas L: calicas H1 caligas GH2v pro hocque H poenitentia G I penitentia HL 23 cassu H\'L\' 25 non distinguit H 20 hiis H\' 27 ueleant. H ussibus Hl 28 exibere tr. exiberare L )

56
de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur, sed praeter duo paxamatia, quae tribus uix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit. inter quos nullum peculiare opus, quod pudet dicere quodque in nostris monasteriis utinam fieri nesciremus, non dicam effectu, sed ne cogitatione quidem ab aliquo penitus adfectatur. cumque totam enthecam coenobii suam credat esse substantiam cunctisque rebus ut omnium dominus omnem curam sollicitudinemque dependat, ad retinendam nihilominus \'arreptae nuditatis uirtutem, quam studet ad finem usque perfecte atque inuiolabiliter custodire, ita semet ipsum a cunctis extraneum et ex omnibus iudicat alienum, ut tamquam peregrinum se gerat et incolam istius mundi, alumnumque se potius monasterii reputet ac ministrum, quam dominum rei cuiuscumque praesumat.

Ad haec nos miserabiles quid dicimus, qui in coenobiis commorantes ac sub abbatis cura et sollicitudine constitut peculiares circumferimus claues, omnique professionis nostra uerecundia et confusione calcata etiam anulos, quibus recon dita. praesignemus, in digitis palam gestare nos non pudet quibus non solum cistellae uel sportae, sed ne arcae quiden uel armaria ad ea, quae congerimus uel quae egressi de saeculo reseruauimus, condenda sufficiunt, quique ita nonnumquam proulissimis nullisque rebus accendimur, eas dumtaxat uelut proprias uindicantes, ut, si quis uel digito quicquam ex his contractare praesumpserit, tanta contra eum iracundia suppleamur, ut commotionem cordis nostri ne a labiis quidem ac tota cor- \' poris indignatione reuocare possimus.

sed praetermissis nostris uitiis et his, quae ue commemorari quidem dignum est, silentio traditis secundum illud eloquium: non loquatur os meum [*]( 29] Ps. 16. 4. ) [*]( 1 quaesto Hl 2 paiamatia G1L1: paxmatia G1 paximatia HL- uix tribus H a praesumet Hl 5 ue] nec H 7 coeuubii Hl suam coenobii L 9 depollat G 10 studit H* inmobiliter H 11 ex GL: ab H 13 modi //\' monasteriis Lx 15 XIII H dicimus GL: dioemus Hv 16 et] ac H 18 confessione IV 19 nos ow. L 20 archno G1 21 scio G 22 reseruabimus G1 sufticiunt L 23 accendemur G\' 24 uendicantos Hl ex his om. H contrectare GH2 25 praesnmserit H1 28 hiis L1 nec L2 29 illum L1 ut nOli L et Uulg )

57
opera hominum, uirtutes potius quae apud illos sunt et haec, quae nos quoque omni studio debemus adpetere, coepto narrationis ordine persequamur ipsasque iam regulas ac typos cursim breuiterque ponamus, ut peruenientes post haec ad quosdam actus et opera seniorum, quae studiose memoriae mandare disponimus, haec quae nostra expositione digesta sunt uelut testimoniis ualidissimis roboremus, uniuersa quae diximus exemplis eorum potius ac uitae auctoritate firmantes.