Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sane uigilias, quae singulis ebdomadibus a uespera inlucescente sabbato celebrantur, idcirco seniores hiemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria moderantur, ut post excubias totius noctis reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant, requie breuis huius temporis pro totius noctis refectione contenti.
quod nos quoque omni obseruatione custodire conueniet, ut scilicet contenti somno, qui nobis post uigiliarum missam usque ad lucis indulgetur aduentum, id est usque ad matutinos psalmos, totum deinceps diem in opere ac necessariis ducamus officiis, ne somnum, quem nocti subtraximus, resumere per diem uigiliarum lassitudine et inanitate conpulsi non tam requiem corpori subtraxisse quam quietis tempus et refectionem nocturnam commutasse uideamur. nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete fraudari, ut per consequentem diem sine dormitatione mentis animique torpore inconcussam possit seruare uigilantiam, quae inpedietur ex hoc potius quam iuuabitur, nisi post uigiliarum missam somni quantulumcumque gustauerit.