Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sciendum tamen hanc matutinam, quae nunc obseruatur in occiduis uel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostroque monasterio primitus institutam, ubi dominus noster Iesus Christus natus ex uirgine humanae infantiae suscipere incrementa dignatus nostram quoque adhuc in religione teneram et lactantem infantiam sua gratia confirmauit. usque ad illud enim tempus matutina hac sollemnitate, quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis interuallum solet in Galliae monasteriis celebrari, cum cotidianis uigiliis pariter consummata reliquas horas refectioni corporum deputatas a maioribus nostris inuenimus.
uerum cum hac abutentes indulgentia neglegentiores quique indutias somni longius protelarent, quippe quos uel cellas [*]( 4] Ioh. 12, 32. 6] Ps. 62, 2. 7] 1. c. 7. 8] Ps. 118,147. L c. 148. 10] cf. Matth. 20, 1—6. ) [*]( 5 post ipsum ita L cap. 4 incipit illud om. H 9 ad dilacnlum (πρὸς t opQpov) HI: diluculQ G ad te diluculo (deluculo LI) H2Lv et Uulg. 10 ille otn. LI 12 cumduxisse H1 13 dein GL: deinde Hv 14 in om. H quam Lx lucernariis L1 15 V H non distinguit L 17 nostro quoque L1 20 relegione GILI suam LI post conflrmauit m G cap. 5 incipit 21 etenim L hocH 24 cottid. G2L2 uigilias Gl 25 post inuenimus in H cap. 6 incipit 26 haec Gl negligentiores quippe G1 27 sompnii Lx cellulas G )