Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quae omnia hora tertia uidemus inpleta sanctique spiritus uaticinatum per prophetas aduentum eodem tempore super apostolos commeasse. hora autem sexta inmaculata hostia dominus noster atque saluator oblatus est patri, crucemque pro totius Mundi salute conscendens humani generis peccata deleuit: expolians principatus ac potestates traduxit palam uniuersosque nos obnoxios atque constrictos insolubilis chirographi debito liberauit, tollens illud de medio et crucis suae agens tropaeo.
eadem quoque hora Petro m excessu mentis uocatio gentium per summissionem uasis euangelici [*]( 2] cf. Esai. 44, 8. 7] Act. 2,14-18. 11] Ioel 2,28. 20] cf. Luc. 28, 44. 28] Col. 2,15. 25] cf. L c. 14. ) [*]( 2 prophetam L 3 constitutus LI discendisse G1H1L1 4 elooutionem G1 5 profluebant L 6 obstupiscens G1H1L1 repletua LI 7 stans autem H et LI ut uid. 10 hii G1HL1 hebrii ex hebrei H 15 seniores GHr: senes LSc sompnia sompniabunt LI 18 uidimus H adimpleta L 20 apostolus H immolata est hostia H 23 diluit Gc et expolians H ac] et L et Uulg. 24 nos om. L obnoxius LI. e 25 cyrographi G cirjgrafi H chyrographi L de GH: e L 26 tropheo G thropio (i in e mut.) H tropeo L excessum L 27 uasi H uassiss L1 )
pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum: linteum quippe mortificationis indicium est. quoniam igitur mors dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae uoluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur. mortuus enim secundum carnem non est secundum spiritum mortuus, quia nec derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem. et rursum nemo, inquit, tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.