Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
illud quoque apud eos omni oDseruantia custoditur, ut in responsione alleluiae nullus dicatur psalmus nisi is, qui in titulo suo alleluiae inscriptione praenotatur. praedictum uero duodenarium psalmorum numerum ita diuidunt, ut, si duo fuerint fratres, senos psallant, si tres, quaternos, si quattuor, ternos. quo numero numquam minus in congregatione decantant, ac perinde, quantalibet multitudo conuenerit, numquam amplius psallunt in synaxi quam quattuor fratres.
Hunc sane canonicum quem praediximus duodenarium psalmorum numerum tali corporis quiete releuant, ut has easdem congregationum sollemnitates ex more celebrantes absque eo, qui dicturus in medium psalmos surrexerit, cuncti sedilibus humillimis insidentes a uoce psallentis omni cordis intentione dependeant. ita namque ieiuniis et operatione totius diei noctisque lassescunt, ut, nisi huiuscemodi refectione adiuuentur, ne hunc quidem numerum stantes explere praeualeant.
nullum etenim tempus ab operis exercitatione uacuum transire concedunt, quia non solum ea, quae diei splendor admittit, omni instantia manibus exercere contendunt, sed etiam illa operationum genera sollicita mente perquirunt, quae ne ipsius quidem noctis densissimae tenebrae ualeant inpedire, credentes se tanto M sublimiorem spiritalium contemplationum puritate mentis [*]( 2 coeperint L modom L1 excidere H1L1 4 cunctis G1 omnibus modis p 6 quia filH 7 incidit H 8 synaxios 01 sinaxeus H 10 alleluie GS Paris. 260: alleluia HL tytulo L1 11 alleluiae GS: alleluia HL 15 proindc v 16 paallant HL sinaxi G1H 17 XIII H 19 sollempn. L 20 resurrexit H1 cunctis Gl 21 uuedentea HLX a uoce GH: ad uocem Lc ab ore r 22 ieiuois L1 23 lassiscunt LI cuiusoemodi H 24 nec H implere p 25 concidunt S1 28 ne] neque H 30 puritatem Lv intuitu v )