Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Audiui in hac dumtaxat regione, quod horret pudetque reuoluere, quendam iuniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere ac diabolica inflari superbia,, summa contumacia respondisse: numquid ob hoc memet ipsum humiliaui pro tempore, ut semper subditus sim? ad quod eius tam effrenatum scelestumque responsum ita est senior obstupefactus omnisque eius interceptus est sermo, uelut qui ab illo ipso antiquo Lucifero uerba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam uocem aduersus tantam proteruiam de ore suo prorsus emittere nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semet ipsum uoluens, quod de domino nostro dicitur saluatore: qui cum in forma dei esset, humiliauit se factus oboediens, non ut ille ait diabolico spiritu ac tumore possessus \'pro tempore\', sed usque ad mortem.
Et ut breuius ea quae dicta sunt de hoc superbiae genere praestringamus, quaedam signa eius in quantum possumus colligentes, ut his, qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres eius de exterioris hominis motibus [*]( 22] Phil. 2, 6 et 8. ) [*]( 2 tristitiam L 3 adque C fratres 01 summittere GL 4 si- Inet C adque C 6 cum 01 in om. C 7 sitque L 10 audiui ... aegi cuan. in C Audiui audiui GH orret C 11 iuniorem L increpatur 01 12 cum humilitate L1 18 retentaret HS excidere H1L2 17 uelut CG: uelud H ueluti Lc qui om. L ab om. LI 19 propterniam H1 proterua L\' 21 illum G1 uolens G1 24 spiritu om. G ac crus. in G 27 perstringamus HLTv 28 hiis Hl 29 caracteres GL )
tunc enim poterit pestife morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius pernicios ?? aestus et inpetus noxios non sera obseruatio, cum iam domi , adsumitur, sed cum praecedentes eius ut ita dixeri ?? lineas agnoscentes prouida eum sagacique discretione pra currimus. de exterioris namque sicut praediximus hominis motu status interioris agnoscitur. his igitur indiciis carnalis is a quam praefati sumus superbia declaratur. inest primitus » d loquella eius clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus effusus in laetitia risus, inrationabilis in serietate tristitia, responsione rancor, facilitas in sermone, uerba passim sine ulla cordis grauitate erumpentia.