Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Talibus siquidem mens passionibus obdurata atque a detestabili tepore incipiens necesse est ut in deterius cotidie proficiat et reliquam quoque uitam suam deformiore fine concludat, dumque cupiditatibus pristinis oblectatur ac secundum apostolum sacrilega filargyria uincitur (ita eodem pronuntiante de illa: et filargyria, quae est simulacrorum siue idolorum seruitus, et iterum: radix, inquit, omnium malorum est filargyria), numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem ueramque suscipere, cum sibi uel de nobilitate natalium gloriatur uel inflatur de saeculi, quam corpore, non mente deseruit, dignitate uel pecuniis, quas ad ruinam suam retentat, extollitur.
per quae iam non monasterii iugum sustinere contentus est, non senioris ullius institui disciplina, et non solum nullam subiectionis aut oboedientiae regulam custodire dignatur, uerum ne ipsam quidem auribus suis doctrinam perfectionis admittit. tantumque con- ^ crescit in corde eius spiritalis uerbi fastidium, ut, cum forte . talis fuerit oborta conlatio, uno in loco stare nesciat eius obtutus, sed huc illucque stupidus circumferatur intuitus, aliorsum et in obliquum quam moris est oculi defigantur.
pro suspiriis enim salutaribus sputa de sicco gutture contrahuntur, excreationes etiam sine ulla interpellatione flegmatis prouocantur, digiti ludunt et in modum quiddam scribentis uolitant atque depingunt, et ita huc atque illuc uniuersa membra corporis commouentur, ut, dum spiritalis agitatur conlatio, totum se [*]( 6] Col. 3, 5. 7] I Tim. 6, 10. ) [*]( 1 talibus ... passiooibus euan. in C obdurata GHL2T : obturata CLI tdqae C 5 filargiria H phjlargiria L (item infra) 6 fylargiria G 1 iaquid CGIH iuquit radix L 8 fjlargyria G 10 de ante nobilitate om. L 12 per] super L 13 ullius om. L 14 disciplinam LI et CHL (om T): quisque (quisquis r) enim superbiae (superbia GI) morbo fueritoccupatus (fuerit occupatus om. G1) GSc ullam L 16 auribus suis post perfectionis habet C 18 in om. L optutus G5 19 huc adque illucque stupedus C aliorum CHT aliorsum et om. L 20 in om. G oblicum GXT detigantur CL2T: defraugautur G defiugantur HLX 21 contrabuntur Gc (cf. Sen. de ira 111, 38, 2 attmcta salina): contraduntur CL couraduntur H ronradiuntur T exsecrationes L1 23 immodum LI scribentes Lx uolitant atque om. L adque C )