Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et quia dicente scriptura inmundus est ante deum omnis qui exaltat cor suum, iste, qui tumida elatione cordis inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semet ipsum esse uel inmunditia carnis et conscientia inpurae passionis inmundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret inmunditiam cordis eius occultam, quam superbiae malo contraxerat, ac manifesta pollutione corporis sui probaretur inpurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat inmundum.

Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est nequitiis spiritalibus tradi eamque passionibus carnis inuolui, ut saltim uitiis humiliata terrenis inmundam se carnaliter polluta cognoscat, quae tepore mentis erecta inmundam se in conspectu dei per elationem cordis effectam intellegere ante non potuit, quo uel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat et ignominia carnalium passionum deiectus atque confusus ad spiritalem feruorem deinceps semet ipsum ardentius conferre festinet.

Euidenter itaque demonstratur non posse quemquam perfectionis finem ac. puritatis adtingere nisi per humilitatem ueram, quam primitus fratribus reddens deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione eius atque auxilio per singula sibi momenta delato perfectionem, quam [*]( 4] Rom. I, 26 et 28. 6] Prou. 16, 5 (LXX). ) [*]( 1 suis magnis L\' 3 euet Lx 4 pasmonis GHT1 ignominiã (inis in ras.) G 5 conuenit CG: conueniunt HLTc et Uulg. 6 dioenti H1 scribtura CG* ante CGHT: apud Lv diim GH 7 extat, HI 9 ut] et L1 11 ct om. GT 16 quibus ... omnem euan. in C 18 saltem CH2L2 21 dîii H 23 adque CH* 25 euidcnter ... demonstratur euan. in C 26 attingere CH 27 penetralibuB CS: penetrabilibus CG1HLT 28 adque C )

223
cupit et ad quam magnopere currit, se penitus obtinere non posse.