Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Omnis enim longaeuitas uitae praesentis, cum ad illam futurae gloriae perennitatem respexeris, euanescit, et dolores cuncti contemplatione illius inmensae beatitudinis effugantur atque ut fumus ad nihil extenuati liquescunt et nusquam ut fauilla conparent.

Quapropter iam tempus est ut ipsis quibus tradunt uerbis patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui uiam perfectionis et qualitatem eius non uerborum iactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac uirtute spiritus possidentes experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus uitiis emundari, nisi uniuersum laborem suum atque conatum ad tantum perfectionis finem intellexerit non posse sufficere, nec eam nisi dei miseratione et adiutorio conprehendi non tam tradentis institutione quam affectu atque uirtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia quantuslibet ieiuniorum, uigiliarum, lectionis, solitudinis ac remotionis labor fuerit inpensus, condignus esse non poterit qui haec industriae suae merito uel sudoris obtineat. numquam enim diuinum munus labor proprius humanaue conpensabit industria, nisi desideranti diuina fuerit miseratione concessum.