Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

itaque ab his, qui uacare operi nolunt, iubet subtrahi et uelut membra otii corrupta putredine desecari, ne [*]( 5] 1. c. 13] 1. c. 10. 14] n Thess. 3, 6. 18] 1. c. 25] 1. c. ) [*]( 2 domorum H 3 quae tx qua L ipsi om. A 4 domus H 5 desiderare L 6 desiderare uel concupiscere inhiare G 7 cottid. G 8 uitii id 3 otiositatis G otii Lc 9 quos om. L epistola G2HL 10 pro- Scissent Gl proficerint (i prima in e mwi.) H meliora L 12 praemittet A permittit H1 15 nostri om. A hῑū A 16 inordinate ambulante A 18 et] ac A ad minantis add. G in marg.: apparet 19 contemBistis A 20 ipsam quoque L 21 Ñ (= nostri) blu A 22 contempnerent H 28 operi om. L 29 putridine AG1HT1 )

181
inertiae morbus uelut letale contagium etiam sanas membrorum partes tabo serpente corrumpat. dicturusque de his, qui operari suis manibus nolunt et panem suum cum silentio manducare, a quibus etiam praecepit subtrahendum, qualibus eos a principio probris inurat adtendite. in primis inordinatos dicit nec secundum suam traditionem ambulare, aliis uerbis contumaces eos, utpote qui nollent iuxta institutionem eius incedere, et inhonestos esse designans, id est non processionis, non uisitationis, non uerbi, non temporis oportunitatem congruam honestamque sectantes. omnibus enim uitiis istis inordinatum quemque necesse est subiacere.