Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis inpetita, donec acediae spiritu uelut ariete ualidissimo fatigata aut in somnum discat concidere aut excussa claustris cellulae suae consolationem inpugnationis huius uisitatione fratris consuescat adquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio paulo post acrius infirmanda. frequentius enim aduersarius ac dirius adtemptabit, quem conserto proelio praebiturum comminus sibi terga cognoscit salutemque sibi non de uictoria nec de conflictu, sed de fuga sperare peruidet, donec paulatim protractus e cella actus suae professionis incipiat obliuisci, qui non est alius quam intuitus et contemplatio diuinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest nisi in silentio et iugi cellae perseuerantia ac meditatione conquiri, atque ita militiae suae fugitiuus ac desertor Christi miles effectus inplicet se negotiis saecularibus, ei cui se probauit minime placiturus.
Huius aegritudinis uniuersa incommoda une uersiculo beatus Dauid eleganter expressit dormitauit, inquiens, anima mea prae taedio, id est prae acedia. proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse. uere enim ab omni contemplatione uirtutum et intuitu spiritalium sensuum dormitat anima, quae perturbationis huius telo fuerit sauciata.
Itaque Christi uerus athleta, qui agonem perfectionis cupit legitime decertare, hunc quoque morbum de latebris animae suae festinet extrudere, et ita contra hunc quoque nequissimum acediae spiritum utrubique contendat, ut neque somni telo elisus [*](14] II Tim. 2, 4. 18] Ps. 118, 28. ) [*]( 1 m om. 0 iniquorum 0 2 inpedita AT acidiae G1 accediae ex accidiae H acidie L 8 snmmum H cellolae H1celle L 4 conluctationẽ iopognatione L huius uisitatione om. L 5 quod ff quoque L 6 dirus G1 durius H2 7 adtemtabit A eum quem H consorto L1 8 terga om. H 9 de om. L peruidit G1Н1 puidet G2 peruiderit L 10 actu 8 11 contemplationis L1 et om. L 12 qui L 13 perseuerantiae H1 adque H 15 oui] qui AL probabit OL 17 IIII om. G 18 dSd A eliganter AH1L1 expresit H inquies L, om. H 19 aooedia H acidia L 21 sensu H 23 V om. 0 antleta H 25 extrahere 0 nequissimum om. A 26 accidiae H aoidiae L utribique 01 utrobique LS2v ut ubique H contendant LI )