Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cum incipiens in heremo commorari abbati Moysi omnium sanctorum summo dixissem me aegritudine acediae hesterno die grauissime fuisse confectum nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem, ille: non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te dediticium ac subditum praebuisti. grauius enim ut desertorem te ac fugitiuum deinceps aduersarius inpugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit, nisi de cetero commissa congressione non desertione cellae uel somni torpore ingruentes aestus eius ad horam euaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare. unde experimento probatum est acediae inpugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam. ______

DE SPIRITU CENODOXIAE. CAPITULA.

I. Quod septimum certamen aduersus cenodoxiam sit, et de natura eius.

[*]( 8 accidiae H acidiae L ipsias] ipsius doemone G uictoriae L et pergatione H, om. L 0 XXLIII H, om. G mosi G* 10 accidiae H acidiae L 11 externo L 13 non to] nacte L1 magis eum didicium H to om. L 15 inpugnauit L1 conspectu G1 16 conspeximus LI 17 congregatione L inoougruentea L 18 tollerantia 01 19 et] sed L unde om. L experiment ū LI 20 accidiae H acidiao unde L fugandam H 21 superandam Eiplicit de spu acediae (acidiu L) liber ■ X - GL lucipit de spu caenodoiiae liber XI. Incipiunt tituli eiusdem libri L: om, G Eiplicit liber de spu aooidiae. Item cap de libro XI Incipit de sp̄u oeaodox (sic!) liber XI H 25 cendoxia L )
194

II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset.

III. Quod cenodoxia. multiplex sit ac multiformis.

IIII. Quomodo cenodoxia monachum a dextris et a sinistris inpugnet.

V. Qua conparatione monstretur natura cenodoxiae.

VI. Quod cenodoxia nec beneficio solitudinis extinguatur.

VII. Quod cenodoxia, cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad luctam.

VIII. Quod cenodoxia nec heremo nec aetate deferueat.

VIIII. Quod cenodoxia periculosioi sit uirtutibus mixta.

X. Exemplum regis Ezechiae, quemadmodum telo cenodoxiae deiectus fuerit. i

XI. Exemplum regis Oziae eiusdem morbi labe superati.

XII. Diuersa testimonia contra cenodoxiam.

XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset.

XIIII. Quemadmodum cenodoxia clericatus gradum suggerat ambiendum.

XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet.

XVI. De eo, quem senex superueniens repperit in cella cenodoxiae uanitate deludi.

XVII. Quod aliter uitia curari non possint, nisi eorum radices et causae fuerint publicatae.

XVIII. Quod monachus uitare debeat mulieres et episcopos.

XVIIII. Remedia quibus ceuodoxiam superare possimus.

[*]( 1 cenodoxia L 2 in om. HT 3 cenodoxia L (passim) sit K multis formis H multiformes LI 4 quod H quodmodo T 6 quia H naturae L 7 ciuodoxia H (passim) 10 castitate HT 12 quemamuioduni L ciuodoiia H cenodozia L 15 Oziae diucrsa L 16 cynodoiia H 17 cenodoxia T: cynodozia H, om. Lv 19 cynodosia H 20 cellula sua L 21 deludit L 22 possit L earum L 23 plublicate L 24 uitatare H episcopuh HT 25 cynodoxiam H caenodoxia L superare HT: uiUre Lr Incipit de spiritu conodoiiae liber undecimus G Eipliciunt tituli. Incip taxtus eiusdem libri L nihil inscriptum in H )
195

Septimum nobis certamen est contra spiritum ϰενοδοξία, quam nos uanam siue inanem gloriam possumus appellare, multiformem, uarium atque subtilem, ita ut quibuslibet perspicacissimis oculis non dicam caueri sed peruideri deprehendiue deprehendiue possit.

Non solum enim ut cetera uitia in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti, ita ut, qui non potuerunt carnalibus uitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur, tantoque est perniciosior ad conflictum quanto obscurior ad cauendum. omnium namque uitiorum manifestior apertiorque congressus est et in unoquoque eorum contradictione rigida confuta.tus incentor in- ( nalidior factus abscedet uictoremque suum deiectus aduersarius deinceps infirmior adtemptabit. hic uero cum pro elatione carnali pulsauerit mentem et fuerit responsionis scuto repulsus, rursus at quaedam multiformis nequitia priore habitu personaque mutata sub uirtutum specie uictorem confodere et iugulare pertemptat.

Etenim cetera uitia seu perturbationes uniformes ac simplices esse noscuntur, haec uero multiplex et multiformis ac uaria, undique bellatori et ex omni parte uictori occurrens. nam et in habitu et in forma, in incessu, in uoce, in opere, in uigiliis, in ieiuniis, in oratione, in remotione, in lectione. in scientia, in taciturnitate, in oboedientia, in humilitate, in longanimitate militem Christi uulnerare conatur, et uelut quidam perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus inprouisum ac miserabile naufragium secundo nauigantibus uento, dum non cauetur nec praeuidetur, inportat. [*]( 1 I om. G KeΝοΔξιaΠ G cenodoxiae HLv cinodoxie T 2 multiforxne Gs 3 subtile G1 ut a quibusdamlibot H 6 aubtiliore GT: sub- I tILiori HL 7 ita om. G uitis Hl 8 pernit. L 9 ad conflictum ... pag. 196, 13 nitidae cenodoxiam non extant tn C quanta. L1 omnia L1 12 abscedit HL\'T 13 adtemtabit C adtemptauit Lt uero CHLT: Uero morbus Gc pro elatione CGT: conpellatione H proeliatione L 15 priori H 16 speciae C speciem L confundere L pertemtat H 17 etenim ... pertarbatio euan. in C seu pert.] super turbationes L uniformis CL 18 cognoscuntur H et] ac H 19 et om. L omni** L accurrens G 20 et in forma et incessu H et forma incessu L 23 quib; dã L1 24 pernit. L in inprouisum G7H 25 miserabilem L1 secundo 26 non om. L 26 cauet G1 prouidetur H )

196

Itaque uia regia uolentem incedere per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris oportet apostolica disciplina transire per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et tanta cautione inter tumentes temptationum fluctus gubernante discretione et flante nobis spiritu domini iter dirigere uirtutis, ut dextra laeuaque si paululum deflectamus sciamus nos perniciosis mox cautibus inlidendos. ideoque per sapientissimum Salomonem monemur: ne deuerteris ad dextram neque ad sinistram, id est ne tibi de uirtutibus blandiaris et dextris successibus ac spiritalibus extollaris nec deflectens ad sinistrum tramitem uitiorum secundum apostolum gloriam tibi ex eis in tua confusione conquiras. nam cui sub specie succinctae uestis ac nitidae ϰενοδοξίαν non potuit generare, pro squalida et inculta ac uiliore conatur inserere: quem non potuit per honorem deicere, humilitate subplantat: quem scientiae et elocutionis ornatu nequiuit extollere, grauitate taciturnitatis elidit. si ieiunet palam, gloria uanitatis pulsatur: si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem uitio elationis obtunditur. ne uanae gloriae contagio maculetur, orationes prolixius sub fratrum uitat celebrare conspectu: et quod eas latenter exerceat nullumque habeat conscium facti, non effugit aculeos uanitatis.