Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
solent enim hi, qui sunt hac segnitie dissoluti, [*]( 2] cf. Sir. 33, 29. 3] I Cor. 15, 33. 6] Prou. 28,19. 10] I Cor. 1, 5. 13] Prou. 23, 21 (LXX). 16] Rom, 13,14. I Thess. 5, 8. 18] Esai. 52,1. ) [*]( 1 pro incipientium] principium G possuisse H1 posuisset L\' 2 quantu L mali L1 scribturae G in monacho perficiat uel quf in monachi mente parturiat H 3 quemammodum L 5 XVIIII H salomo G1 salamon H1 7 inplebitur H uisibilis L\' 8 quia G2 uitis H1 9 existere G3H a om. H dni G 10 diuitis H1 11 inquid H 13 discribitur T scribitur Gv 15 apostolus om. L praecipit H1 v 16 iterum ... 17 et de quo om. L 17 lorica G2v 19 quisque somno ... pag. 193,1 cumque opere totius extant in C sumno H 20 accidiae Hl acidiae L suae] siue H: om. G laborare L\' 21 malluerit H abscedens H 22 scribturarum CGl uestimento L nec] uel H 23 excussationis H coaptauit HL 24 hii H1 ac H\'L\' segnitiae CH2L1 : segnitia G (a ex corr. m. 2) L1 signitiae HIT desolati H1 )
His itaque exemplis per Aegyptum patres eruditi nullo modo otiosos esse monachos ac praecipue iuuenes sinunt, actum cordis et profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes, et non solum a nullo quicquam ad usum uictus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum superuenientes ac peregrinos reficiunt fratres, uerum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per ciuitates his, qui squalore carcerum contabescunt, inmanem conferentes dirigunt alimoniae uictusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac uerum sacrificium domino tali oblatione se offerre credentes.
Hinc est quod in his regionibus nulla uidemus monasteria tanta fratrum celebritate fundata, quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis iugiter perdurare, et si eis subpeditare quoquo modo ualeat sufficientia uictus alterius largitate, uoluptas tamen otii et peruagatio cordis diutius eos in loco perseuerare non patitur. unde haec est apud Aegyptum ab antiquis patribus sancta sententia, operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum uero innumeris spiritibus deuastari.