Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, cellae fastidium, fratrum quoque, qui cum eo uel eminus commorantur, tamquam neglegentium ac minus spiritalium aspernationem gignit atque contemptum. ad omne quoque opus, quo ?? saepta sui cubilis est, facit desidem et inertem: non eum in cellula residere, non operam sinit inpendere lectioni. nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemescit nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, queritur atque suspirat et ab omni se dolet spiritali quaestu inanem in loco uacuumque consistere, utpote qui, cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificauerit nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit.
absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit, consortia quoque ibidem fratrum suauia et plena spiritali conuersatione depingit: e contra uniuersa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus, qui morantur in loco, se ne ipsum quidem uictum corporis absque ingenti labore conquiri. postremo non posse se saluari in eo loco durantem nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, [*]( 6] Ps. 90, 6. ) [*]( 3 acerbissimos A accensionum AG1Hc 4 infert AH2inferre H1 5 senum] enim H prenuntiant L doemonem G* 6 nonagensimo G1S1: nonagesimo rell. 7 non distinguunt AHT numerum om. G obsederet Hl 8 fastidium generat H nelle minus L 9 neglig. Gx asper- nationem om. L 10 contemtum A 11 septa codd. cubiculis L1 cubiculi HLsT 12 cella HTtJ cellulã L nec operam Hv sinet H1 13 proficere lectione L 14 ingemiscit G2H2 17 utpute H1 possit HL etiam om. A 20 perfectum H 21 quaeque A 22 e om. H et contra L 24 commorantur H 26 se om. L durante A 27 sibi si] sibi L )
dein lassitudinem corporis cibique osuriem quinta sextaque hora tantam suscitat, ut uelut longo itinere grauissimoque labore confectus sibimet lassusque uideatur, aut quasi refectionem cibi biduano ieiunio triduanoue distulerit. tum praeterea huc illucque anxius circumspectat et nec fratrum sibi quempiam aduentare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur t cellam ac solem uelut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur, et ita quadam inrationabili mentis confusione uelut taetra subpletur caligine omnique actu spiritali redditur otiosus ac uacuus, ut nulla re alia tantae obpugnationis remedium quam uisitatione fratris cuiuspiam seu somni solius solacio posse aestimet inueniri.