Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quidquid enim inter famulos dei praesumitur ab uno uel paucis nec catholice per omne corpus fraternitatis tenetur, aut superfluum aut elatum est et ob id noxium iudicandum magisque uanitatis specimen quam uirtutis ostentans. et idcirco haec quae nec a ueteribus sanctis, qui huius professionis fundamenta iecerunt, neque a patribus nostri temporis, qui eorum per successiones instituta nunc usque custodiunt. tradita uidemus exempla, ut superflua et inutilia nos quoque resecare conueniet.
quamobrem ciliciam uestem uelut circumspectam cunctis atque notabilem et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere uanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper inpigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refugerunt. quodsi quosdam hoc amictu circumdatos audiuimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis est monasteriorum regula sancienda uel antiqua sanctorum patrum sunt proturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum uirtutum priuilegio ne in his quidem, quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur. generali namque omnium constitutioni paucorum non debet praeponi nec praeiudicare sententia.