Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae tria licet secundum litteram perpetrata adgrauent animam atque a deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio et maxime nobis, qui tam longa remotione ab omni saeculi huius conuersatione disiungimur et istis uisibilibus curis et ebrietatibus et crapulis nulla penitus occasione miscemur. uerum est alia quoque crapula non miaus noxia et ebrietas spiritalis difficilius euitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et uini epularumque cunctarum continentiam et quidem in [*]( 8 Lnc. 21, 34 ) [*]( I adque VP caelistia V 2 transfertur eterna 0 satis proprie D 3 admonetur Dl adgrabentar 0 8 fecibus DWOPX sablimitatem VO suptilitatem DX 9 praegratta Dx 11 V non distmguit 12 fornie. V1 fornicationii W 13 hamicidia V blasf. YO murtalia V 18 monachus F* iadem DOPbisdem rell. 30 adque YOP 22 tamen W1 23 cnris et VWO: c. atque DPXv 27 facultatem D\' 28 equidem OX )

255
solitadine conetitutos frequenter inuoluunt (de quibus propheta: expergiscimini, inquit, qui estis ebrii, et non a uino. alius quoque:

obstupescite et admiramini, fluctuate et uacillate: inebriamini, et non a uino: mouemini, et non ebrietate. cuius ebrietatis uinum consequenter necesse est ut secundum prophetam furor draconum sit, ipsumque uinum de qua radice procedat aduerte: ex uinea, inquit, Sodomorum uitis eorum et sarmenta eorum ei Gomorra.

uis etiam frnctum nitis istius atque sarmenti germen agnoscere ? uua eorum uua fellis, botrus amaritudinis ipsis), quia omnino nisi fuerimus cunctis uitiis expurgati et ab omnium passionum crapula sobrii, absque ebrietate uini epularumque omnium afluentia erit cor nostrum ebrietate et crapula magis noxia praegrauatum. nam quia saeculares curae etiam in nos, qui nullis actibus mundi istius admiscemur, cadere nonnumquam possint, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum, qui quidquid necessitatem uictus cotidiani et ineuitabilem usum carnis excedit, ad saecularem definierunt curam et sollicitudinem pertinere: