Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco si uolumus orationes nostras non solum caelos, sed etiam ea quae super caelos sunt penetrare, curemus mentem ab omnibus terrenis uitiis expurgatam cunctisque mundatam faecibus passionum ad subtilitatem perducere naturalem, ut ita ad deum oratio eius nullo uitiorum pondere praegrauata conscendat.

Notandum tamen quibus ex causis grauari mentem dominus designauerit. non enim adulteria, non fornicationes, non homicidia, non blasphemias, non rapinas, quae mortalia esse et damnabilia nullus ignorat, sed crapulam posuit et ebrietatem et curas siue sollicitudines saeculares. quae in tantum nemo hominum mundi huius cauet aut damnabilia iudicat, ut etiam nonnulli, quod pudet dicere, semet ipsos monachos nuncupantes isdem ipsis distentionibus uelut innoxiis et utilibus inplicentur.