Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Ob quod frequenter quidem, sed breuiter est orandum, ne inmorantibus nobis inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. istud namque est sacrificium uerum, quia sacrificium deo spiritus contritus: haec salutaris oblatio, ista sunt pura libamina, istud sacrificium iustitiae, istud sacrificium laudis, hae sunt uerae ac pingues hostiae, ista sunt holocaustomata medullata, quae contritis et humiliatis cordibus offeruntur, quaeque hac qua diximus disciplina et intentione spiritus exhibentes efficaci poterimus uirtute cantare: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.
quod etiam nos oportuna commonet deuotione persoluere horae ipsius ac noctis aduentus: de quo quidem licet pro tenuitatis nostrae [*]( 10 Mich. 7, 5 15 Ps. 50, 19 16 1. c. 21 17 Ps. 49, 23 18 Ps. 65,15 21 Ps. 140, 2 ) [*]( 1 strinctis D1 2 scrutaturi V 3 pdimas D 4 ipsi F 6 frs nros 0 7 susurris D susarriis X 11 sino 0 12 codd. non distinguunt 13 imorantibus W aliquod D corda D1 15 contritus] c̃trib̃lt D contribolatas 0 17 istud saerif. laudis VD1X: istud est s. 1. DlWOP haec D1WOP sunt (post hae) om. DWOP 18 pinguis V1P holocaustum. V holocultom. 0 19 contristis D1W1 20 exibentes W efficati D 22 conspecto 0 manum VO 23 sacrificrificium (sicl) Y 24 opurtuna V )