Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ab huius igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orata nostra nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super domini sponsione dicentis : omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. retractare namque nos conuenit illam beati euangelistae Iohannis sententiam, qua ambiguitas huius quaestionis euidenter absoluitur: haec est, inquit, fiducia quam habemus ad eum, quia. quidquid petierimus secundum uoluntatem eius, audit nos.