Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
onde nos quoque non debemus a coepta orationum nostrarum intentione cessare, si nos exaudiri tardius. senserimus, ne forte aut exauditionis gratia dispensatione domini utiliter differatur ant angelus diuinum ad nos beneficium delatnms a facie omnipotentis egressus resistente diabolo demoretur: quem certum est transmissum muneris desiderium ingerere non posse, si nos a propositae petitionis intentione cessasse reppererit. quod etiam supra dicto prophetae procul dubio accidere potuisset, nisi uirtute inconparabili in primum atque uicensimum diem orationum suarum perseuerantiam protelasset.
ab huius igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orata nostra nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super domini sponsione dicentis : omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. retractare namque nos conuenit illam beati euangelistae Iohannis sententiam, qua ambiguitas huius quaestionis euidenter absoluitur: haec est, inquit, fiducia quam habemus ad eum, quia. quidquid petierimus secundum uoluntatem eius, audit nos.